Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Wisd.15 NT Wisd.16 (English) >>NT Wisd.17

Wisd.16

propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt

pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram

ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam

oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur

etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur

non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae

qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem

et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo

illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari

filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos

in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio

etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia

tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis

homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est

sed tuam manum effugere inpossibile est

negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati

quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum

quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem

et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret

pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem

substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur

nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans

hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est

creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt

propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt

ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat

quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat

ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare

ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Wisd.15 NT Wisd.16 (English) >>NT Wisd.17

Powered by PhiloLogic